Michael divina miseracione episcopus Cuiavie et Pomeranie licet indignus cunctis Christi fidelibus in suo episcopio literam hanc inspecturis salutem et profectum de virtute in virtutem. Quamvis nostri officii sit ... predicacionis spinas et tribulos diversorum peccatorum de terra cordium subditorum nostrorum eradicare et virtutes et bona Opera inserere, tamen, quia per nos ipsos exercere non valemus, dilectis fratribus ordinis predicatorum, qui sunt per nos et per ducem Swanthopolcum in Gdanyszk ad sanctum Nicolaum collocati, studuimus committere. Quia vero, quamdiu est homo in hoc mundo, sine domicilio esse nequit, fratres predicti in magna solicitudine positi sunt, quia ecclesiam et claustrum ceperunt edificare et non habent, unde consumare, et sic quandoque predicacioni non possunt vacare. Ut igitur fratres memorati in tranquillitate cordis et pace omnimoda ecciesia perfecta et claustro consumato queant habitare et sancte predicacioni, que est saluti hominum valde proficua, semper valeant intendere, quicunque ad opus predictum eos iuverint confisi de misericordia dei et iniuncta penitencia, [ipsis] decem dies relaxamus. Et ut istud firmum sit, paginam presentem sigillo nostro munimus. Datum in Horlow III Calendas Julii.