Dux (Boleslaus) vero cognita voluntate eius (Adalberti) dat ei navem et ipsam pro pace itineris terdeno milite armat. Ipse vero adiit primo urbem Gyddanyzc, quam ducis latissima regna dirimentem maris confinia tangunt. Ibi divina misericordia adventum eius prosperante baptizabantur hominum multae catervae. Ibi missarum sollempnia celebrans patri immolat Christum, cui non post multos illos dies se ipsum pro hostia fuerat oblaturus. Quicquid vero superfuit de eo, quod ipse et novi baptizati communicarunt, colligere iubet et mundissimo panno involutum sibi servabat pro viatico deponandum.

Postera autem die salutatis omnibus imponitur carinae et pelago et tollitur ab eorum oculis numquam postea videndus. Hinc nauticum iter velocissimo cursu peragens post paucos marinum litus egreditur ...

 

See Photo